- EUDOXUS
- I.EUDOXUSSiculus, fil. Agathoclis, Comicus, saepius victor. Item Medicus, Diogen. Laert. in vita Eudoxi l. 8.II.EUDOXUSfil. Aeschinis, Cnidius, celebris Astrologus, Medicus, Legislator ac Geometra. Primus apud Graecos annum constituit, unde Caesar apud Lucan. Civ. Bell. l. 10. v. 187.Nec meus Eudoxi vincetur fastibus annus.Vitam eius habes apud Diog. Laert. Ab Archita Geometriam, a Philistione Siculo Medicinam edoctus, etiam Platonis auditor. In Aegyptum profectus, Sapientes illos adivit: inde redux legibus Patriam instruxit, plurimaque Astrologica, Geometrica, et Historica scripsit. Cic. l. 2. de Divin. Censorin. de die nat. c. 18. Strabo, l. 2. p. 100. l. 8. p. 378. l. 14. p. 656. l. 17. p. 806. Suid. Simler. Voss. de Hist. Gr. l. 6. de Math. c. 33. vide quoqueve supra Apis Cleostratus, et infra Ichonuphis. Fuit autem praeter hunc alius eiusdem nominis Rhodius, Historicus, cuius meminit Apollon. Hist. Commentitiae c. 24. Item Etymologus in Α᾿ςθρίας, ubi eum citat εν εννάτῳ τῶ ιςτοριῶν; Sed iste quando vixerit, ignoratur. Celebratur quoqueve Eudoxus Cycizenus, qui Ptol. Lathyrum fugiens, e sinu Arabico usque ad Gades navigavit, ut ex Posidonio narrat Strab. l. 2. p. 98. ex Corn. Nep. Fragm. c. 7. idem refert Plin. l. 2. c. 67.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.